Hľadaný výraz: Rim 14,1-10, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Infirmum autem in fide assumite, non in disceptatio nibus cogitationum. 2 Alius enim credit manducare omnia; qui autem infirmus est, holus manducat. 3 Is qui manducat, non manducantem non spernat; et, qui non manducat, manducantem non iudicet, Deus enim illum assumpsit. 4 Tu quis es, qui iudices alienum servum? Suo domino stat aut cadit; stabit autem, potens est enim Dominus statuere illum. 5 Nam alius iudicat inter diem et diem, alius iudicat omnem diem; unusquisque in suo sensu abundet. 6 Qui sapit diem, Domino sapit; et, qui manducat, Domino manducat, gratias enim agit Deo; et, qui non manducat, Domino non manducat et gratias agit Deo. 7 Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur; 8 sive enim vivimus, Domino vivimus, sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. 9 In hoc enim Christus et mortuus est et vixit, ut et mortuorum et vivorum dominetur. 10 Tu autem, quid iudicas fratrem tuum? Aut tu, quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Dei;

1

mail   print   facebook   twitter